Orosius, VI
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 1
1  Omnes homines cuiuslibet vel sectae vel vitae vel patriae ita semper ad prospectum prudentiae naturali bono eriguntur, ut oblectamento corporis rationale mentis etsi non actu praeferant, iudicio tamen praeferendum sciant. quae mens, ratione duce inlustrata, in medio virtutum, quibus genuino favore, quamvis vitiis inclinetur, adsurgit, scientiam Dei quasi arcem prospicit. 2  Deum enim quilibet hominum contemnere ad tempus potest, nescire in totum non potest. unde quidam dum in multis Deum credunt, multos deos indiscreto timore finxerunt. sed hinc iam vel maxime cum auctoritate veritatis operante tum ipsa etiam ratione discutiente discessum est. 3  quippe cum et philosophi eorum, ut de nostris sanctis sileam, dum intento mentis studio quaerunt scrutanturque omnia, unum Deum auctorem omnium reppererunt, ad quem unum omnia referrentur; unde etiam nunc pagani, quos iam declarata veritas de contumacia magis quam de ignorantia convincit, cum a nobis discutiuntur, non se plures deos sequi sed sub uno deo magno plures ministros venerari fatentur. 4  restat igitur de intellegentia veri Dei per multas intellegendi suspiciones confusa dissensio, quia de uno deo omnium paene una opinio est. hucusque humana scrutatio, etsi cum labore, potuit. at ubi ratiocinatio deficit, fides subvenit. 5  nisi enim crediderimus, non intellegemus: ab ipso audias ipsique Deo credas, quod verum velis scire de Deo. itaque idem unus et verus Deus, in quem omnis, ut diximus, etsi ex diversis opinionibus secta concurrit, mutans regna et disponens tempora, peccata quoque puniens, quae infirma sunt mundi elegit, ut confundat fortia, Romanumque imperium adsumpto pauperrimi status pastore fundavit. 6  hoc per reges et consules diu provectum postquam Asiae Africae atque Europae potitum est, ad unum imperatorem eundemque fortissimum et clementissimum cuncta sui ordinatione congessit. 7  sub hoc imperatore, quem omnes fere gentes amore et timore permixto iuste honorarent, Deus verus, qui superstitione sollicita ab ignorantibus colebatur, magnum illum intellegentiae suae fontem aperuit promptiusque per hominem docturus homines filium suum misit operantem virtutes, quae praecellerent hominem, coarguentemque daemonas, quos aliqui deos putavissent, ut qui ipsi tamquam homini non credidissent, operibus tamquam Dei crederent; 8  deinde ut in magno silentio ac pace latissima inoffense et celeriter novi nominis gloria et adnuntiatae salutis velox fama percurreret vel etiam ut discipulis eius per diversas gentes euntibus ultroque per cunctos salutis dona offerentibus obeundi ac disserendi quippe Romanis civibus inter cives Romanos esset tuta libertas. 9  Quod ideo commemorandum putavi, quia hic sextus libellus usque ad Caesarem Augustum, de quo haec dicuntur, extenditur. 10  quodsi aliqui hanc lucidissimam rationem inritam putant, suisque dis potius adsignant, quos primum prudentia elegerint deinde praecipuo cultu invitarint, ut sibi per eos amplissimum hoc pulcherrimumque imperium conderetur - 11  sic enim iactitant, quia ipsi optimo genere sacrorum emeruerint praecipuum deorum favorem, quibus ademptis vel praetermissis discesserint omnes

                          adytis arisque relictis
Di, quibus imperium hoc steterat -

12  unde, quamvis reverentia sanctitatis tuae multa fortissime verissimeque disseruerit, tamen et mihi locus exigit, ut pauca subiciam. 13  si Romani colendo deos emeruerunt favorem deorum et non colendo amiserunt: ut ipse Romulus, parens Romae, inter tot mala ab ipso ortu suo ingruentia salvus esset, colendo quis meruit? 14  an Amulius avus, qui exposuit ad necem? an pater, qui incertus fuit? an Rhea mater stupri rea? an Albani parentes, ipsa quoque ab initio Romani nominis germina persequentes? an tota Italia quae per quadringentos annos, dum audere potuit, excidio eius inhiavit ? 15  non, inquiunt, sed di ipsi, quia se colendos sciebant, futuros custodiere cultores. ergo praescii sunt. 16  si praescii sunt, cur hoc imperium inter tot annorum saecula eo potissimum tempore ad summam potentiae arcem perduxerunt, quo ille nasci inter homines atque adgnosci ut homo voluit, post cuius nomen et ipsi pro nihilo contempti sunt et cum universo mundo etiam illi, quos ipsi provexerant, cucurrerunt? 17  sed humiliter obrepsit, inquiunt, et latenter intravit. latentis et humilis unde tam celebris fama, tam indubitata fides, tam manifesta potentia ? signis quibusdam et virtutibus mentes hominum superstitione sollicitas cepit et tenuit. at haec si homo potuit, di magis posse debuerunt. 18  an quia ille hanc potentiam a Patre sibi traditam praedicabat, perventum est aliquando ad intellegentiam illius noti et ignoti Dei, quam adprehendere, ut dixi, nemo nisi per ipsum potest? nec quisquam potest, nisi qui toto se perspecto ac despecto conversus ad sapientiam Dei omnem quaerendi ratiocinationem transtulerit ad credendi fidem. 19  verumtamen breviter discutio: di isti, quos tantos ferunt, ut Romanam rempublicam et propitii provexisse et aversi adflixisse videantur, eo certe tempore, quod palam constat, quo nasci Christus voluit et adnuntiari gentibus coepit devotissime atque intentissime colebantur. 20  ita illi consulentes et sibi et cultoribus suis non potuerunt vel reprimere vel repellere superstitionem eius, propter quam spernendos se cultoresque suos destituendos viderent? quamquam si ab invitis, danda venia nec deserendi fuerunt; si a voluntariis, servanda praescientia nec prius fuerant adiuvandi. 21  hoc factum est, inquiunt; nam excitavimus gentes, accendimus reges, instituimus leges, disposuimus iudices, praeparavimus poenas suppliciis et crucibus, orbem totum scrutati sumus, siquo modo Christianum nomen et cultus universo mundo posset abradi. 22  hoc eatenus factum est, donec fecunda crudelitas eo usque inter tormenta ac per tormenta proficeret, quamdiu ipsum regium culmen, per quod solum prohiberi potuerat, occuparet. 23  et quid postea consecutum est? imperatores, inquiunt, Christiani cessare sacra et claudi templa iusserunt atque ideo

Excessere omnes adytis arisque relictis
Di, quibus imperium hoc steterat.

24  O quanta et quam inoffensa lux veritatis est, si non adversus eam ultro sese offerentem inbecilli infeliciter oculi clauderentur! si Christiana fides per multa retro tempora saevientibus undique adversum se gentibus regibus legibus caedibus crucibus ac mortibus reprimi nullo modo potuit, immo, ut dixi, inter haec et per haec crevit, cultus autem idolorum iam quodammodo ex se deficiens ac sibi erubescens ad unam clementissimam iussionem sine ullo poenali terrore cessavit: 25  cui dubium est hoc per istius intellegentiae demonstrationem de creatore suo tandem innotuisse creaturae, quod illa eatenus per varias ratiocinationes mentis, intentae quamlibet, aliis offuscata quaesierit ac per hoc statim amori eius, quem etiam ignorans dilexerat, inhaesisse? 26  nec igitur mirum est, si in magna familia inveniuntur aliqui servi, qui consuetudine lasciviaque seductorum adsuefacti patientia domini sui ad contemptum ipsius abutantur: unde et merito Deus vel ingratos vel incredulos vel etiam contumaces variis correptionibus arguit; 27  quod semper utique confitendum est, tunc tamen praecipue, quando adhuc per universum mundum nulla erat ecclesia, quae interventu fidelium precum meritas mundi poenas iustumque iudicium Dei exorata ipsius clementia temperaret: unde etiam haec, quae mala hominibus videntur, qualiacumque sunt, graviora sine dubio omnia fuerunt, sicut ipso, quo coepta sunt, ordine probabuntur. 28  Bellum Mithridaticum vel, ut verius dicam, belli Mithridatici clades multas simul involvens provincias tracta et protenta per quadraginta annos fuit. 29  nam DCLXII, ut dixi, anno ab urbe condita, quo etiam primum civile bellum coeperat, inardescens, consulatu vero Ciceronis et Antonii, ut verbis poetae optimi loquar,

barbarico vix consummata veneno est.

30  sed in his temporibus triginta gerendi belli inveniuntur anni. qualiter autem quadraginta a plerisque dicti sint non facile discernitur.
Zurück